- FERALIS
- FERALISapud Stat Theb. l. 6. v. 32.—— sedet ipse exutus honoroVittarum nexis genitor, squalentiaque oraSparsus et incultam ferali pulvere barbam:vet. Scholiasti est designans mortem pueri cum damno familiae. Nempe Feralis, νεκρικὸς, Auctori Onomastici. Etiam quidquid extreme contrarium, ut Feralia dicta, apud Scriptorem Gloss Minut. Βαρεῖα ὕβρις. Feralia Vota, apud Stat. iterum Theb. l. XI. v. 344.Non ego te stygiis feralia SanxiVota Deisdirae, quibus devovit filios suos Oedipus. Sed et ferales, pediculorum infestiorum genus, apud Cael. aurelian. l. 3. Tard. c. 2. de phthiriasi. Ferales coronae, gestantibus perniciosae, qualis illa Cleopatrae, apud Plin. l. 21. c. 3. Apud Groecos quidem de coronis privatim scripsêre Mnestheus atque Callimachus Medici, quae nocerent capiti: quoniam et in hoc est aliqua valetudinis portio, in potu atque hilaritate praecipue odorum vi surrepente fallaciter, sceleratâ Cleopatrae sollertiâ. Namque ---- extremis coronae floribus veneno illitis, ipsaque capiti impositâ, mox procedente hilaritate invitavit Antonium, ut coronas hiberent ---- Ergo concerptâ in scyhum, incipienti haurire oppositâ manu etc. Vide C. Paschal. Cor. l. 1. c. 15. A Feralibus, Manium sacro, de quo suo loco: uti de Ferali cena supra usum.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.